Les plaideurs (Racine)

Prima editio typographica (1669).

Les plaideurs (Latine Litigatores) est sola comoedia a poeta tragico Francogallico Iohanne Racine composita. Parisiis anno 1668 in theatro acta est. Racine Vespas Graeci poetae Aristophanis imitari volebat quas septimi decimi saeculi spectatoribus aptavit. Praetermisit enim omnia quae ad rem politicam pertinebant (nec popularia iudicia in Francogallia tum erant ubi iudices officia pretio emebant), comoediam plurimis apud Aristophanem obscoenitatibus purgavit, simul honestum amorem addidit inter filium iudicis Dandin et filiam sempiterni litigatoris Chicaneauː sine amoris implicatione tum comoedia fieri non poterat. Ita iudicandi litigandique furorem, vitium cavillatorum hominum qui tum in Francogallica nobilitate non deerant, castigabat, civitatis suae instituta non reprehendebat ut Aristophanes olim fecerat. Vis comica e iudiciario sermone in rebus cotidianis abstruse adhibito oritur sed etiam e personarum gestibus et perplexitate.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy